HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXIII: De prosecutione narrationis

#Act. VII#Gen. XV#Gal. III

Postquam autem liberatus est cum patre suo Thare, et Nachor fratre, et Lot nepote, et tota familia, venit in Charan, et inde post mortem patris, ibi remanente fratre ejus Nachor, venit in Judaeam. Tamen non dedit illi haereditatem Dominus in ea, nec passum pedis, id est nec etiam minimam partem, quia nihil possedit ibi, nisi titulo emptionis. Speluncam enim cum agro non haereditate possedit, sed pretio emit ab Ephron filio Seor Aethaeo, sed repromisit Deus dare illam in haereditatem semini ejus post ipsum, cum non haberet filium, dicens: Erit semen tuum accola, id est peregrinum in terra aliena430 annis, et in parte hujus temporis subjicient eos servituti, et male tractabunt eos Aegyptii; quia centum quadraginta quatuor annis fuerunt in servitute Pharaonis regis Aegypti, et gentem cui servierint ego judicabo, dicit Dominus, et post exibunt, et mihi deservient in loco isto. Sic ordinata constructione litterae, nil scrupuli surgit inde. Hos quadringentos triginta annos computant Rabanus a die qua facta est haec promissio Abrahae, usque ad egressum de Aegypto. A tempore namque promissionis factae Abrahae, usque ad ingressum Jacob in Aegyptum, fluxerunt ducenti quadraginta anni, et ab ingressu ad egressum totidem. Sic Rabanus. Cui consonare videtur Apostolus dicens, quia post quadringentos et triginta annos facta est lex.